B. Verberasti: nec tamen cucurri.[1]
M. Rectē, Bromi: fuste te impedīvi.
B. Nonne ego, diē tandem exacto, redii atque omnes servavi.
M. Seīs tu, ut ego scio, te fugere voluisse, sed quum timōre errāres, in hostes incidisse. Unde[2] impetum fēcisti vehementem: nam, fateor, es in fugiendo furiōsus, et tuo timōri victōriam imputo. Si ego rēx essem, et id pro certo habērem te semper errātūrum esse et in hostes itūrum[3], ecastor te facerem imperātorem.
B. Nonne prius dēsines quam in te incurro?
M. Velim tālia verba omittas, mi Bromi, Quanquam enim ideo te percellere nunquam ausus sum quod te iamprīdem in numero ignāvorum habeo[4], tamen si plūra hūiusmodi mināberis, te fortem aestimabo et fuste percellam.
B. Nonne vero rēx est vir validus?
M. Ita, Bromi. Mīror quomodo id compertum
- ↑ nec tamen cucurri, 'still I did not run.’
- ↑ Unde, ‘and therefore.’ Unde is a relative adverb. Relatives standing at the beginning of sentences are often equivalent to a demonstrative and conjunction.
- ↑ id … haberem te … iturum. The object of haberem is id; in apposition to id is the accus. and infin. phrase te … iturum.
- ↑ iampridem … habeo, ‘I have long held.’ Notice the present tense in Latin with words like iampridem, iamdudum.