M. Quid? Num tu pugnae intereras?
B. Tu prope me stābas.
M. Stābam, ita tamen ut putārem te nictare quotiens alter alterius pectus gladio peteret.
B. Credo mīlites, etiam me fortiōres, nunquam spectasse rēges duos inter se in arēna certare.
M. Hercle, id mihi quoque videtur, Bromi—plūrimos! Sed profecto omnes qui te pēiores sunt talem rem spectaverunt.
B. Fortissimum se praebuit rex.
M. Fortissimum, si modo bella non fīnisset. Laetor quod tu de tantis discrīminibus loqui potes.
B. Sōlum pugnare et rēgem captīvum reportare!
M. En, tibi ‘dēriguit sanguis’, ut scripsit Maro. Tantā affectus admīrātione, sustinēres[1], puto, vāpulare.
B. Velīsne vēra dīcam?
M. Dicas.
B. Hoc libenter auderem.
M. Tamen quantulum hoc auderes![2]
B. Iuppiter me lēto adficiat nisi puto hoc facinus magis ēgregium fore quam per quod clarus factus sim.