Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/63

Haec pagina emendata et bis lecta est
52
LUDI CIRCENSES

B. In Britannia quoque pueros mittere solēmus qui tāli mūnere fungantur quōtiēs in theātrō locos vīli emere volumus.

* * *

R. Ēn Circum Maximum.[1]

B. Rēs vērē immānis. Apud nōs nihil simile est. Quot cīvibus licet lūdos simul spectāre?

R. Ducenta quīnquāgintā millia.

B. Nos vīginti millia, ad hūiusmodi lūdum congregāta, numerum aestimāmus ūnicum.

R. Circus est sescentos passūs longus et ducentos lātus. Sed in eo est ut prīmum ineant curriculum.

B. Quārē prō equīs claustra illa ōbiciuntur?

R. Carceres appellantur, quibus sublātis, equi in curriculum prōruunt. Hīc missus est septem spatiōrum, id est circā trium millium passuum. Hōc ūnum velim tibi dīcere, priusquam ē carceribus mittentur. Ille humilis mūrus, in medio situs et statuis ornātus, spīna appellātur, cūius ad utrumque finēm est mēta, tribus columnis insignis. Sed, ēn, consul[2] mappam albam dīmīsit.

  1. Circum Maximum. The Circus Maximus was a recreation ground laid out by Tarquinius Priscus in the valley between the Palatine and Aventine hills, south of the Capitol. It was enlarged by Caesar.
  2. consul. The giver of the games entered the Circus at the head of a triumphal procession, and presided. He started the races.