Haec pagina emendata et bis lecta est
44
BAIAE
B. In mūris[1] lepidissimē ūdo colōres illēvērunt pictōres. Sed aquae, quam lutōsae!
R. Hae sunt thermae: illico est frigidārium.
B. Video: aqua ex ōre immānis leōnis fluit. Quid servus praeter mantēlia fert?
The Oil Flask, Strigil, and Sponge of an Athlete.
R. Strigiles et unguentum: lavātum servus dēstringit et ungit in tepidārio.
B. Scīlicet longē alia balnea Bāiāna āc quae apud nōs Britannos sunt. Quīn illa similia eis quibus Turcae ūtuntur.
- ↑ In muris. Fresco-painting: cf. dialogue VII.