Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/53

Haec pagina emendata et bis lecta est
42
BAIAE

R. Istud est Bāiānum oppidum. Atque illīc Puteolos prōspicis, et Mīsēnum quo illae nāves longae tendunt.

B. Quantum regiōnis hūius amoenitātes mē dēlectant!

R. Quīn etiam magis tē delectābunt balnea, convīvia, cantūs, nāvigia. Hīc quisque suum relaxat animum et sē iūcunditāti dat.

[Ad mare]

B. Iuvenes illi cum puellis in pictis scaphis iucundissimē cūrant corpora. Cantus puellae mihi valdē placet.

R. Mihi quoque. Sed ad balnea grandia eāmus.

[In balneis]

Adsumus. Ēn balnea grandia.

B. Quantus fremitus! Hem, quid sibi vult hīc subitus clāmor?

R. Fūr quīdam lavanti vestīmenta surripuit.

B. Nonne sunt qui vestīmenta custōdiant?

R. Sunt, nōmine capsārii. Sed capsārios ipsos iste saltem fefellit.

B. Vidēn, amābo.

R. Quid est?

B. Quae ferunt cibāria isti?

R. Alii, nōmine lībārii, placentas ferunt; alii, nōmine crustulārii, frusta pānis mellīti et tosti: alii etiam, botulārii, hillas.