Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/50

Haec pagina emendata et bis lecta est
39
CERTAMEN DISCORUM

A. Velim tum rīdeas eum vīceris. Adhūc paene pares sumus.

B. Nunc res agitur. Utrius discus propius saxo ceciderit, is vīcerit, … Vīci; cantā!

A. Sed dēfīniendum erat quoto ludo constāret victōria.

B. Dēfīniant arbitri.

Pueri. Tertio.

A. Placet.

B. Quid ais? Agnoscisne victōrem?

A. Tibi fortūna magis adspīrāvit. Nec vīribus neque arte ego tibi cessero. … Sed quod arbitri prōnuntiāverint, id sequar.

Pueri. Romanus vīcit. Et hoc glōriōsior est victōria quod tālem artificem vīcerit.

B. Nunc cantā, Graecē.

A. Sum raucus.

B. Hōc Graecis novi nihil est. Sed tamen ululā.

A. Flōreat Roma ter!

B. Immo ter hoc erat canendum.

A. Sitīmus: bibāmus! Ibi perficiētur cantus.

B. Non recūso, si ita vidētur arbitris.

B. Ita commodius est. Melius canet Graecus collūto gutture.

Pueri. Melius arbitri quoque!