R. In solio sedet pater cum māne salūtātiōni[1] amīcorum sē dēdit. … Vīsne autem meum cubiculum intrāre?
B. Valdē velim.
R. Ātrium transeāmus. Iam intres, sōdes.
B. Frīgidum et amoenum est. Sed lectus quam ineptus!
R. Ineptum dīcis? Lectine longē alii apud Britannos?
B. Alii. Tuus in zōthēca in pāriete structā: meus in medio cubiculo stat.
R. Ecquid aliud est dissimile?
B. Est. Nam supellectilis paene nihil habes. Duo armāria sōlum video.
R. Vestīmenta mea insunt. … Sed fatisceris. In hortum eāmus. Rectē, trans tablīnum, sōdēs.
B. Valdē mē dēlectat hortus.
R. Peristȳlium eo appellātur quod stȳli hortum circumeunt. In mūro est postīcum quod in angiportum dūcit. Quīn sedes?
B. Quam libenter in tāli horto operam dem pensis!
R. Ecquid vīni et ūvārum vīs?
B. Grātias ago. … Sed hōra quota est?
R. Undecima[2], crēdo.