Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/19

Haec pagina emendata et bis lecta est
8
RECITATIO EX VERGILII AENEIDE

P. Cai-ēt-a.

S. Ded-ist-i.

P. Ded-ist-i.

S. Omnes, dīcite versum alterum.

P. Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti.

S. Gracche, recitā prīmos duos versūs.

[Gracchus recitat.]

P. Perbene. Aliter dīc, Septime: id est, aliīs verbīs.

Septimus. Et tu, Caieta,Aeneae nutrix, mortualitora nostraceleberrima fēcisti.

S. Perbene.At tu, Brūte, attentius animadvertas!Iam sententiam apertius et plānius explicābo.Aenēās nūper ab inferis redierat, et Caietae portum recto itinere petierat. Ubi est portus Caietae?

P. Portus Caietae in litore Campāniae est!

S.Et quod occasio fuit, idcirco Caietam optimē meritam in honōrem sepulchri commendat: hōc enim sōlum mortuīs dari poterat. Apud inferos vīderat quam clādem illīc insepulti patiantur: nam eīs haud flūmen inferum transīre licet. Nūtrīcem Caietam praecipuē laudat quippe quae[1] Rōmāni imperii principem, pium, religiōsum, prūdentis-

  1. quippe quae... nutriisset, ‘because she had brought up.’