Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/106

Haec pagina emendata et bis lecta est
95
IULIA ET SULPICIA

I. Sed de me et meis rebus iam satis superque. Quam pulcherrimam armillam habes! [Sulpicia primo eam occultat, deinde ostentat.] Nonne est ex auro textili?

S. Vēro!

I. Serpentem, video, imitātur, ut mōs est. Mīror quis tibi hanc dono dederit!

S. [Rubens aliquantum surgit.] Audi. Res est arcāna. Tibi autem confīdam. [Prope Iuliam in genua prōcumbit.] Quis erat alius quam poēta ille qui recitaturus est?

I. [Callide.] Id ipsum quod putāvi.

S. [Ridens.] Mihi nuper carmen dēdicāvit—rem rīdiculōsam—in quo crīnes meos cum sōlis radiis comparāvit.

I. O! similitūdo ingeniōsa! Domitius mihi semper gemmas dabat, quas carminibus valde antepōno ego.

S. [Sibi.] Ut semper.

I. Sed velim mihi carmen ostendas. Excrucior dum id vīdero.

S. Non hic est. Id tamen certe videbis cum Baias advēnero. [Surgit.] Sed eundum est.

I. [Surgit quoque.] Canidia! [Init Canidia, et Sulpiciae quae stolam induit auxilium fert.]

S. Ēn novam hanc stolam Athēnis nuperrimē inductam.