Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/104

Haec pagina emendata et bis lecta est
93
IULIA ET SULPICIA

facta es, mea Iulia! Sulpiciam, opinor, vix salvēre iubēbis quum Bāias advēneris!

I. Optima ex meis amīcis, te ego semper amabo.

S. Cārissima, non puto! [Sedet utraque.]

I. Rīciniorum—

Brooches. (Originals in the British Museum.)

S. Rīcinia! des mihi. [Canidia rīcinia ostendit.]

I. —nihil novum habeo. At heus tu, Sabīna, si tibi ornāmenta curae, velim des Sulpiciae duo flābella quae Gallici fabri Domitii mihi dōno nuperrime dedērunt. [Sabina Sulpiciae ea dat.]

S. Lepidissima, certē. Pāvōnes, quibus tāles caudae, pulcherrimae erant.

I. Umbellae caeruleae iam saeculum vocantur. Nonne hae satis mundae?

S. Satis, ut mihi quidem videtur. Tertullia