Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/103

Haec pagina emendata et bis lecta est
92
IULIA ET SULPICIA

alius beneficentissimus, mihi omnia quae quaesīvi dedit. [Sē admīrans deambulat.] Res tamen patitur. Nam mercātūram in Gallia iamdūdum prospere gerit et lucri facit plūrimum.— Age, Canidia, ostende omnia Sulpiciae meae.

[Candidia, cistā allātā, vestīmenta Sulpiciae ostendit.)

S. Ita. Mihi ostendas.

C. [Garrula loquens.] Hic sunt sex tunicae interiōres, omnes in vico Tusco[1] fabrefactae.

S. Vēro!

C. Trēs e pristino mōre sine manicis sunt, trēs sēmi-manicātae. Nonne ēlegantes sunt?

S. O admodum elegantes! [Vestes admīratur.]

C. Duæ cerasinae, quantopere oculos spectantium commovēbunt! En, strophia haec sunt, pari colōre, et e corio facta.

S. Quam pulcherrima!

I. Sunt mihi duae novae fibulae quibus stolae teneantur—si unquam negōtiātōres (pestis odiōsa!) domum eas remīserint. Domitius nuper me iussit ornāri aureo clāvo[2] in cervīce stolae intexto. Id faciam, neque invīta, mehercle!

S. [Surgit] Ex dēlicātis scīlicet quaedam iam

  1. vico Tusco. The smart street for dress-making.
  2. aureo clavo. A golden stripe affected by the higher official classes.