Pagina:Deliciae sapientiae de amore conjugiali post quas sequuntur Voluptates.pdf/14

Haec pagina nondum emendata est

DELICIAE SAPIENTIAE

8

hos viris cum palmis, et mulieribus cum aureis simulacris in manibus. 4, Septima Cohors, prae luce non reliquis visa, erat ex oriente caeli erant angeli ex eadem societate, e qua fuit angelus tubae. Illi cum in suo caelo audiverunt, quod ne quidem unus in Christiano orbe sciat quid gaudium caeli, et feHcitas aeterna, inter se dixerunt, " Nequaquam hoc veritas est non potest tanta caligo, et talis stupor mentium, Christianis esse descendamus etiam nos, et audiamus num veritas sit et si veritas est, sane est prodigium." Tunc angeli illi dixerunt ad angelum tubae, " Nosti quod unusquisque homo, qui desideraverat caelum, et aliquid certi cogitaverat de gaudiis ibi, post mortem introducatur in imaginationis suae gaudia; et quod postquam experti sunt, qualia illa gaudia sunt, quod sint secundum vanas ideas mentis, et secundum deliria phantasiae illorum, educantur ab illis et instruantur. Hoc fit plerisque in mundo spirituum, qui in priore vita meditati sunt de caelo, et concluserunt aliquid de gaudiis ibi usque ad horum desiderium." His auditis, angelus tubae dixit ad sex cohortes ex sapientibus orbis Christiani convocatas, " Sequimini me, et introducam vos in gaudia vestra, ita in caelum." 5, His diflis, angelus praeivit, et primum comitata est illum cohors ex illis, qui sibi persuaserant quod gaudia caelestia essent solum laetissima consortia, et suavissimae confabulationes hos angelus introduxit ad coetus in plaga septentrionali, quibus gaudia caeli Erat ibi spatiosa domus in quam in mundo priori non alia fuerant. tales congregati sunt in domo erant plus quam quinquaginta cameIn his carae, distindlae secundum varia genera confabulationum. meris loquebantur de talibus quae viderant et audiverant in foro et in plateis in illis loquebantur varia amabilia de sexu pulchro, interspersis facetiis, adaudlis usque ad expansionem facierum omnium in consortio in risus hilaritatis in aliis cameris loquebantur novellas de aulis, de ministeriis, de statu politico, de variis quae e secretis consiliis emanaverunt, una cum ratiociniis et conje<51uris de eventibus in aliis de negotiatione in aliis de rebus litteratis in aliis de talibus quae sunt prudentiae civilis, et vitae moralis in aliis de ecclesiasticis et de sedlis, et sic porro. Datum mihi est inspicere in illam domum, et vidi discurrentes a cameris in cameras, inquirentes consortia suae affecflionis et inde gaudii et in consortiis vidi tria genera, quosdam sicut anhelos ad loquendum, quosdam cupidos ad sciscitandum, et quosdam avidos ad audiendum. Erant quatuor portae domus, una ad quamlibet plagam, et observavi quod plures solverent consortia, et properarent ad exeundum. Secutus sum quosdam ad portam orientalem, et vidi aliquos juxta illam sedentes facie tristi et accessi et quaesivi, cur ita tristes sederent et responderunt, " Portae hujus domus tenentu' clausae pro exituris et nunc tertius dies est, a quo intravimus, d exegimus vitam desiderii nostri in consortiis et colloquiis, et a con»nuis sermocinationibus defatigati sumus in tantum ut vix sustineamus audire sonorum murmur ex illis; quare '"'ex taedio contulinjus et post