Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/16

Haec pagina nondum emendata est
IOHANNI PRATENSI,
DOCTORI MEDICO,
Amico optimo,
TYCHO BRAHE
Otthonides,
S. D.

RECEPI LITERAS TUAS, CLARISSIme Doctor Iohannes amicorum optime: in quibus, id, quod tu, una cum aliis viris doctis, amicis, nostris, toties, Hafniae coram postulasti, nunc denuo, scriptis, absens non cessas efflagitare: ut nimirum, Diarium illud Astrologicum et Metheorologicum, a me circa elapsae hyemis initia elaboratum, nunc demum typis mandai et publice edi, amplius non recusem. Multas, ut in tuam descendam sententiam, et eas quidem iustas, nec facile aspernendas, adducis rationes; verum, cum meo me pede metior, id quod saepius tibi et aliis haec eadem a me postulantibus respondi, non possum non adhuc respondere: me, non statuere, id scriptum, ea diligentia absolutum, et ad eam maturitatem deductum: ut dignum sit in lucem prodire, ac manibus teri doctorum. Nec enim, eum in finem iste labor a me susceptus est, ut, publice edi velim; sed saltem, meipsum et domesticos amicos, hac qualicumque dierii Astrologica et Metheorologica descriptione, oblectandi gratia. Nam, et Adrianum Imperatorem, sibi quotannis prognostica ex astris conscribere, non erubuisse legimus. At, si in publicum emittere decrevissem, mairem sane in eo conficiendo adhibuissem diligentiam: et multa, quae passim desiderantur, ac silentio, ob festinationem praeterita sunt, suis numeris absoluissem: multa, oscitanter et currenti calamo inserta, deliberatius expendissem. Non enim, ut verum fatear, mihi ipsi in omnibus satisfacio: nec facile erat, tot aliis negotiis tum praesertim Spagiricis meis exercitiis occupato, quiddam perfectius, magisque enucleatum, pro ea temporis exigua occasione, in tam difficili, et a paucis hactenus recte tractata materia, praestare. Sed his, tu, pro tuo illo, erga nos singulari et benevolo affectu, candide obvias: asserens, scriptum illud, etsi extemporaneum sit, et propter alias occupationes ad perfectam maturitatem non elaboratum: tamen eiusmodi esse, ut non sine fructu ab harum Artium studiosis legi possit: multaque in eo contine-