Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/15

Haec pagina nondum emendata est

hac a te Epistola efflagitem. Quae, si honesta sunt: si Reipub. Utilia: si ab omnibus bonis , mecum , expetita: debebis utigue, Amici desiderio et expectationi satisfacere: et quae Reipub. Astronomicae a te debentur studiorum primitias, lubens offerre. Quod quidem ut facias inprimis, Amicitia nostra poscit: Genius admonet: Urania mandat: Mercurius (si renuis) Caducei tibi posthac usuram denegat.

Vale, et nobilissimum virum Dominum Stenonem Bilde, Avunculum tuum, doctissimum illum, in hoc Aquilone, Musarum, omniumque liberalium inventionum Fautorem, meis verbis officiose saluta. Hafniae 3. Maii. Anno salutiferi partus 1573.

<|>
<|>