Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/14

Haec pagina nondum emendata est

phorum Decretis consona: ita quoque non Vulgarem sui Obseruatorem Diemensoremque postulat. Eius quidem argumenti, aliorum quorandam Schedulas aliunde nobis allatas, videre contigit (quas ad te mitto) sed qua Observationum Methodo, quo Demonstrationum robore, rem tantam aggressi, ille viderint. Ne igitur, hac in parte, cupidae hominum expectationi desis, amice oro. Ex nova hac face, Ingenii tui accensam facem, errantibus aliis praelucere sinito, et Demonstrationum Luce, Opinantibus Animis, Sacer illabere. Porro, huic, de nova hac stella Tractatui, Epistolam tuam in Diarium (si hoc, ut dixi, totum, edi non permiseris) adiungi velim: in qua, doctissime, totius Diarii artificium Methodumque illam singularem, explicas. Etenim, hoc mihi persuadeo, ex sola illa Praefatione, plus commodi Astronomiae studiosis accessurum, quam ex prolixis multorum Commentariis. Quoniam, praeter ea, quae nunc dixi, attingis quoque ibi, praecipua in Astrologicis Capita. Qualia sunt, quae de Octogonica coelestium Domorum partitione, a reliquis etiam coeli, et circulorum divisione, diversa, adfers: de horis Zodiaci inaequalibus: de Lunae Mansionibus (in quibus duobus, bona pars AEgipitacae Scientiae pendet) de secreto illo Directionum Horoscopi lunarium configurationum modo. Quae quidem Directionum leges, Astrorum in, omnibus Elementis, silentes Periodos, fructuumque Resolutiones, germinationes, Exaltationes, Anticipationes, Retardationes, et reliquas Temporum Transplantationes metuntur. Hae, si Astrorum effectus: nec instabilitatem Materiae (quae tamen, suo illecta sydere, pulchre illi, statim harmonica est, et sponte sequax) immerito toties incuseremus: neque tam crebro, Artificum delinquentium errata, Artis pulchritudinem deformarent. Harum et similium rerum, cum abs te, in Prefatione illa fundamenta, sparsum inserantur: vellem, tanta utilitate, Astrologiae Candidatos non privari. Quibus et hoc beneficii loco, a te donari vellem, ut illam, Eclipseos lunaris anni huius labentis, pragmatiam, quam, et ex Alphonsino, et Coperniano calculo, tum propria motuum Observatione, ita extruxisti, ut Paradigmatis absoluti loco esse possit, una cum tua in Uraniam Elegia, praecedentibus omnibus quasi coronidem Musicam impositura, superiorum quoque comitem esse patereris.

Habes nunc, mi Tycho, quodnam petitionis meae caput sit: quid