Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/12

Haec pagina nondum emendata est
TYCHONI BRAHE OTTHONIDI,
Domino de Knudsdorp, Iuveni docto,
et vere nobili
Iohannes Pratensis, Medicus,
S. D.

CUM NUPER RELICTIS DOMESTICIS Musis, et Pyronomicis tuis exercitiis Hafniae, apud nos esses, Tycho nobilissime: ac de communibus studiis, ultro citroque qui mos noster est, conferreremus: inter reliqua ingenii tuie, quae domi supprimis, monumenta, Diarium labentis huius Anni, singulari et erudita a te Methodo conscriptum, produxisti, mihique legendum communicasti. Quod quidem, ut perlustravi diligentius, summopere placuit, et mirifice me recreavit. Quapropter cepi diligenter te statim ad editionem cohortari: ut aliis quoque tam utilis foecundusque labor, inseruiret. Videbam enim, plurima ibi contineri, quae, si publicarentur, plurimum lucis rebus Astronomicis adderent: multa, in Arte, bactenus dubia parumque firma, corrigerent: multos denique communium Astrologorum receptos ignotosque errores detegerent. Nam, praeterquam quod lectissimorum Artificum decreta sequutus, quae in iis difficilia paucisque evoluta sunt, Exemplis illustribus declaras, et tanquam occlusum Silenum, intus, conspicienda proponas: etiam proprias, in utraque Astrologia Observationes, certas illas quidem, et magno, a te, tot inauditorum Organorum fabricatione, tot improbis laboribus, tot vigilatarum noctium taedio redemtas, proponis. Verum ad editionem te suadenti, et tum temporis, et aliquoties etiam postea, parum obsecundans fuisti: causas quasdam adducens, quae tibi quidem satisfacere poterant: mihi vero, tantum abest quod satisfecerint, ut etiam in proposito meo plus me confirmarint. Etenim, quod hasce tuas pagellas (tuis enim verbis utor) non eum in finem. ut orbi ederentur, conscripsisse te respondes; sed rudiores esse tantum, et extemporaneas, tuarum, iis de rebus meditationum, delineationes, tibi reseruandas, neque ideo dignas publice legi: facit id quidem, mi Tycho, modestus ille animus; qui, quanto, pulcherrimarum et sublimium rerum