Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/11

Haec pagina nondum emendata est
ANTIQUAE NOBILITATIS SPLEN-
dore, et multiplici Eruditione, Iuveni claro,

Tychoni Brahe Otthonidi, Domino de Knuds-
dorp, Amico observando.

DVcere praeclarum claris maioribus ortum,
Non est praecipuus Nobilitatis honos:
Hoc, aliunde tuis accedit honoribus, altum
Virtutis cumen quisquis adire paras.
Ast Mentem radiis Virtutum tingere sacris,
Est propium verae Nobilitatis opus.
Macte animo, Tycho, veteris quem stemmata Gentis
Quem solers Animus, commoda bina, beant.
BRAHORUM quid enim, et BILDORUM sanguine claro,
Fert magis antiquum Danica Nobilitatis.
His generosa tui generis primordia ducens,
Ingenii superas Nobilitate Genus:
Divinae latices hausisti Paladis omnes,
Trivisti studiis tempus et omne bonis.
Ergo age, quid dubitas doctis committere chartis,
Quae sunt Ingenio scripta profecta tuo?
Crede mihi, cumulus veniet tibi magnus honorum,
Iudicium quando Posteritatis eris.
Tunc tua tolletur multum super aethera Virtus,
Ut vicit reliquas haec nova STella, faces.

Iohannes Franciscus Ripensis, Phi-
losophiae et Medicinae
Doctor.
+
+