Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/10

Haec pagina emendata est

IAMBLICHUS.


vel contactum. Aliqui putant se assecuturos separata per quendam oppositionis modum scilicet materialia sunt. mobilia. localia. patibilia. et cæte. Ergo separata sunt immobilia et cætera. Sic utique cognoscitur quid non sint. quid vero sint adæquatione cognitionis ad illud quod animo naturaliter per intellectum inest, acquiritur autem in rationali potentia studio quodam, nec tam comparationis et coniecturæ, quam separationis et purificationis officio.

Erat et modus disiunctionis, scilicet dii et divina, vel sunt temporalia, vel ætherna.

Non temporalia, ergo et cætera. hic etiam modus sua mobilitate non congruit immobilibus.


De proprietatibus unius cu‹i›usque superiorum


SI qua compositio contra substantiis separatis et separabilibus inest, non est, ex genere per se indeterminato, et differentia terminante. Illæ enim substantiæ sunt completæ species undique in actu determinato atque completo.

Si substantiæ separabiles tanquam simplices non differunt inter se per differentias speciales sub eodem genere, ergo neque per individuales sub eadem specie discrepant. quælibet igitur est, quasi unum genus vel species per se existens. differunt vero se ipsis et ordine graduum. et quoniam ad primum, aliter referuntur.

Intelligentiæ inter se non conveniunt, vel differunt genere, et differentiis ullis, simplicissima enim sunt, sed quatenus vel eadem vel diversa ratione referuntur ad primum. et aliæ in prioribus, aliæ in sequentibus perfectionis gradibus dispositæ sunt. Differentiæ rerum inter se in actionibus, passionibusque resolvendæ ubique sunt iniurium differentias, atque hæ indifferentias essentiarum. neque alicubi quiescendum est in sequentibus, sed ad priora proficiscendum. Neque in substantiis superioribus anima nostra, neque in hac est motio ulla passiva, sed totum est actus efficax.

Motus animæ quo ex se movetur, non dividitur in motorem, et motum vel movere atque moveri. sed est essentialis actus progrediens temporaliter.

Compositis et formis, quæ sunt in subiecto competunt accidentia formis immaterialibus non conveniunt. Quicquid est in formis separabilibus, est esse, et essentiale præcipua quadam, æqualíque sorte. Neque aliquid ibi accidens, aut consequens reperitur.

Motus et actiones sunt differentes propter differentias naturarum, non é converso. Si dicamus unum esse genus separatorum, confundimus theologiam. Substantiæ separabiles non conveniunt uno quodam genere, in quo per differentias distinguantur, sed se ipsis, et ordine graduum distinguntur. Quatenus per alios perfectionis gradus referuntur ad primum, Conveniunt autem

magis in