Haec pagina emendata est

D. Dove, speculi physici in media Borussia positi praeses, eos labores quibus incubuerat Maury, persecutus est, et definiit eam legem cuius vi venti rotantur; indicavitque quo modo haec lex mutanda est in quadam parte sita seu in Australi, seu in Boreali orbis dimidia parte.

D. Quetelet, speculi praesis apud Bruxellas positi, theoriam Maury studio investigare aggressus est, praecipue in iis quae pertinent ad ventos gallice alizés et contrelizés, inter se luctantes, iuxta regiones ad Aequatorem et Tropicos sitas.

Notavit pressionem barometricam non simul ad summum pervenire in quacumque parte vastae cuiusdam regionis, sed eas omnes in quibus maximum simul eveniebat, sitas esse iuxta lineas continuas sese regulariter moventes versus quemdam locum.

Undam atmosphericam vocat auctor spatium inclusum inter duas lineas de maximo ad maximum succedentes. Hoc modo, aer communiter perlustratur plurimis undarum variarum modis, quae interferuntur et cuique terrarum loco quemdam pressionis gradum gignunt. Inde fit ut haec undae vario et inaequali modo moveantur, ex una parte in littore, et ex altera parte in iis regionibus quae ad mare accedunt. Atque ita, iuxta hanc doctrinam, explanantur inflexiones quas, in toto spatio patitur ea linea, qua undae generalis incessus in dimidiam orbis partem, quae ad Septentrionem spectat, adumbratur.

Iis laboribus et praesertim Maury, Dove, Haemtz, Ielineck studiis, meteorologica doctrina in veram viam adducta est.

Tempestatibus studere aggredimur, theoriamque Cyclonum explanare conamur, quae fulcitur quibusdam factis a nobis notatis e navi cui nomen est „Ava“ in portu HongKong appulsa die vigesima tertia septembris 1874.

Innumerae fuerunt huius turbinis vastationes, septem millia hominum; ampliusque vitam in hac tempestate amiserunt.