Haec pagina emendata est

Conditio prima ut aqua huiusmodo in glaciem sibito vertatur, est temperiei refugeratio: aer enim maximi caloris capacissimus est. Porro aqua vesicularis usque ad decimum gradum thermometri centig. assurgere potest, in eoque gradu, uti fatetur D. Renon, mero tantum commotione grandinei globoli formari possunt.

D. Rosentheil modum quo coalescunt grandinei globuli, ex eorum structura, cui multum studuit, inducit. Sibi compertum est magnos grandineos globulos non ex eo quod quidam parvuli iuxtaponantur. Si enim in transversum secatur magnus globulus videtur interior orbiculus, stratis glaciei circumdatus eumdem medium habentibus. Eodem modo strumtur cristallinae moles quae coalescunt, quum, aere superfuso aut supersaturato, subito salina quaedam dissolutio in molem evadit.

Si res ita sese habeant, fatendum est veram esse D. Faye doctrinam; namque ut liquidum non iam super fundatur, necesse est unum modo esse cristallinum germen; iuxtaque hanc doctrinam, nivium minuta culmina in cyrrhis nihil aliud sunt nisi germina quaedam glaciei, in nimbis ad decimum thermometri gradum descendentibus (-10°).

Volta putat huius modi formationem fleri, sive, quia aqua in vaporem redigitur, faventibus solis radiis qui superiorem partem illustrant, sive quoniam facillime extendit aer huic aquae in vaporem abeuntis favent, seu tandem eo quod ad ud tendunt, vaporis vesiculae ut ad statum extensibilem (elastique) perveniant.

Disserit etiam Volta de globulis grandineis qui e superioribus nubibus habuntur et in nubibus inferioribus haerent, per medium quarum transire non possunt, etsi magnam adepti fuerunt velocitatem.

Hanc doctrinam confirmari putat quadam experientia cui nomen dedit. Homuncionum saltationem (Danse des Pantins). Fatendum est vero inter hoc experientiae modus, conditiones que rerum naturales, nullam reperiri posse similitudinem.