Haec pagina emendata est

quam explicuit D. Pouillet, et cui fere omnes hodie adhaerent.

„Fulgura, ait Hocke, quemdam locum in spatio solum tenent, sonitumque brevem et citissimum proferunt. Plurima autem fulgura, comitante tonitru erumpunt, quia longarum linearum, quas haec fulgura perlustrant, partes variae, haud pari spatio inter se communiter absunt. Tumultus igitur, qui ibidem gigni solent, sive vicissim, sive eodem tempore, spatiis gradatim inaequalibus indigent, ut ad auditoris aurem pervenire possint.“

Fulmen aut ascendere aut descendere potest; aliudque notatum est fulminis genus quod appellaverunt globosum fulmen et eadem quae fulmen ipsum gignit.

Diutissime disputatum est an fulmen recto gradu de terra ad nubes ascendere. Quod si factis huiuscemodi saepissime notatis attendimus, res ita esse persuasum habere debemus.

Franklin magnam fulminum partem et terra surgere putabat, nedum e nubibus irrueret.

D. Becquerel ait, ubi corpus quoddam iamiam fulmine percutiendum solo humido contiguum est, materiam electricam nubis electricitati confestim obviam ire ut eam ad nihilum rediget. Id circo plurimi putant fulmen, nedum ab aere ad terram irruat aliquando a terra ad coelum assurgere.

Multo celsius elatus est adspectus globosorum fulminum. Plurimi tamen speculatores eorum formas, nec non motus, volumen et colorum depinxerunt. Hollman, in periodico Soc. reg. scient. Goettingen volumine, fulmen ascendens descripsit sub imagine cuiusdam obliquae laminae ferreae aut undantium radiorum, aut flammarum inaequali latitudine, eaque in variis exemplis quae in medium profert.

Fulmina in iactum erumpentia (fusée) ignem vividum praebent, quumque ascendunt nunc iuxta lineam verticalem, nunc iuxta obliquam assurgunt. Aliquando etiam notata