Haec pagina emendata est
II. Procellae.

Reputabant veteres tonitru gigni flatibus quibusdam e solo manantibus. Aristoteles hoc factum tribuebat iis halitibus qui in humidis vaporibus compressi sibi viam vi facere studebant: addebatque conflictu et ruptione nubis fragorem tonitru fieri nec non fulgur e vaporibus inflammatis erumpere. Veram huius fragoris causam credebat Annaeus Seneca esse aera inter nubila compressum, de caverna in cavernam revolutum et magno sonitu demum sese expendentem.

Iuxta la Hire fulmen nihil aliud est nisi sulfur et lapidis sal (salpetre) vel alia similia elementa inter se mixta. Aer igitur his ardentibus materiis commotus in tonitru erumpit. Quod si sese expandit aer, nullo elemento occurrente et repugnante videtur fulgur absque omni sonitu comitante.

Inventa electricitate haec omnia facta explanata fuerunt. Nunc igitur novimus quonam modo inter se iunguntur aeris electrica facta et ea quae inde nascuntur.

Multiplices causae in unam coeunt ut electrisetur aer: aliae quidem ad Physicam, aliae vero, multo magis efficaces, ad Chimiam pertinent.

Aeris immensae moles inter sese fricatae, ut ait Kaemtz, electricitatem necessario gignunt, ubi varius duplicis aeriae molis calor. Tunc igitur superiores aeris moles positivae, et inferiores negativae essent.