Haec pagina emendata est

Nunc opus est motus venti et depressiones barometricas sequi (v. tabulam infra positam). Hoc enim iter idem est omnibus turbinibus.

Media die (22 Septembris) satis altus est barometri gradus; sed iam vento ad septentrionem vergente, coelum mutandum esse praevidimus. Quinta hora minor erat gradus 5 millim.; ventus ad boream appropinquans certissime his orbis regionibus nuntiabat turbinem accedere. Octava hora 747 millim. apud barometrum videbantur; borialis fere ventus erat; iam incipiunt aurae praecellosae imberque minutus et continuus. In impetum turbinis incidere coepimus. Una noctes hora, die vigesima tertia, 730 millim. apud barometrum notantur; ventus a borea et orient afflat; adeo saevit hyems ut omnia frangenda esse mox videantur. Brevissime subeunt procellae, brevi silentio interlabente quod simul in toto portu fiebat. Ea erat nobis venti velocitas, ut crederemus esse in intensissima tempestate, id est in linea mediam partem traiiciente.

Secunda hora barometrus minimam pressionem 726 millim. nuntiabat; sed vis venti maxima apparuit circiter unam horam cum tribus quadrantibus, seu uno quadrante ante maximam aeris pressionem. Maxima igitur venti vis cum minima aeris pressione non congruens novam doctrinam D. Marie Davy fulcire nobis videtur. Optimis igitur argumentis hic doctor explanavit hanc aberationem, et si illius sententiae adhaeremus, gradum certum definere poterimus, in quo duo maxima, scilicet venti et aeris inter se congruent.

Huius doctrinae ope et omnium notas colligentes, inde concludere possumus hanc procellam parum patuisse; nam duo maxima sibi brevi intervallo succedunt, et venti velocitas dum maxima erat, parum a medio turbine distabat. Si autem attendis ad quietem fere totam inter dua venti maxima factam, credimus hanc quietem brevissimam fuisse in Hongong turbine, vel fere percipi non potuisse, nam cum procellosarum aurarum intervallis haut satis distingui poterat. Mora quaedam