Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/74

Haec pagina nondum emendata est
52
Josephi Emanuelis Minianæ,

vecta, à quibus auxilii, propter diſtantiam, ſpes nulla erat, fortiſſimo ſe conſilio eo periculo explicuit. Repentè enim conſurgunt Peninſulani omnes, atque ſclopos in hoſtes intendunt animis præſentiſſimis tanquam in adverſos jaculaturi. At Eciavarria brevi illa temporis uſura, dum hoſtes trepidi ceſſant, velum avertit, exiguoque flexu ſecundiorem nactus ventum, ad ſuos plenis finibus ſe recipit celeriter, qui, ut hominem in tanto diſcrimine poſitum adjuvarent, remis, velisque properare contendebant, quibus junctis, cum hoſtes, virtute, & peritia rerum, pares non eſſent, ad ſuam ſtationem ſpe prædæ fruſtrati revertuntur.




LIB. II.

1. Haud in proclivi eſt dicere in tanta rerum omnium perturbatione, quanta cura, ac ſollicitudine Valentinorum afficerentur animi, adeò diſſociati, ut diverſis partibus addicti, & eò magis, cum celeres differri cœperunt rumores, & quidem ſatis conſtantes, Philippum à Regia cum exercitu moviſſe, & ad Valentiam iter habere, tanquàm eam Urbem belli auſpiciis deſtinaſſet. Quæ res & litteris multorum, & nunciis, qui patria exceſſerant, quotidie magis ac magis confirmata, quò iis erat gratior, qui libentiſſimis animis ejus adventum præſtolabantur; tantò certè acerbior ſeditioſis hominibus, qui ſcelerum conſcientia exagitati, ſaluti ſuæ diffidebant vehementer. Suſpenſis igitur, & anxiis his rumoribus atque auditionibus omnium animis, brevi aliter multo uſu venire, quàm creditum eſt, renunciant, Regem ſcilicet, mutato conſilio, per Aragoniam, in Cathaloniam proficiſci, Gallorumque auxilia haud procul Barci-

no-