Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/50

Haec pagina emendata est

rere ſtatuit, ac ita Regios inde amoliri. Igitur coacta Opificum, & Ruſticorum manu, qui undique confluxerant, ea fama permoti, fore ut nullo negotio fugacem militem caperent, ad Burjazotum, vicum Urbi proximum, ubi adveniunt, prædam, non prælium cogitantes, inter arundineta, ac poſt macerias hortorum, homines in inſidiis collocat. Nepotis equites in tres turmas diſtributi in aperto loco explicantur. Præſenſit fraudem Moſcoſus, qui ea loca cum CC. equitibus venerat exploraturus: & cum loci iniquitate equitatus impediretur, ad æquiora, & equitabilia deflexit. Quod ubi Ruſtici ex inſidiis vident, ſubitò in equitem clamore ſublato tanquam in fugientem feruntur. Caſtellanus verò in aperto turbam illam conſpicatus, ſigna converti juſſit. Extemplò mira equorum celeritate circumventos cædere cæperunt: quorum permulti quanquam abjectis armis ſuppliciter manus tendentes, perque milites ſacra numina obteſtantes, mortem deprecabantur tanquam rebelles, ac perjuri, fuerunt crudeliſſimè trucidati. Cæterùm pecorum ritu, licet à cæde Moſcoſo ceſſare jubente, dum Ruſticos avidiùs mactant, equites Cathalani integris adhuc viribus, Nepotis, & Baſeti exemplo terga vertunt, reliquam multitudinem per agros præcipiti fuga diſpalatam diverſa effugia exceperunt. Ad CL. dicuntur ea cæde periiſſe, præter aliam multitudinem vulneribus debilitatam. Baſetus ergo cum deſperaſſet quicquam ſe poſſe utile ſuis rebus vi, & manu efficere, ad Urbem muniendam ſuaptè natura infirmam ſe convertit. Itaque partes alias, ducto introrſùs muro, oppilavit, tormentiſque munivit; alias cum clauſiſſet, cuncta forma vallo, foſſaque extrorſùs ductis, præſepſit, erectaque ex materia tumultuaria munimenta ſuper tormenta impoſuit, ad oſtentationem potiùs defenſionis, quàm ad Urbis