Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/44

Haec pagina nondum emendata est

22

JOSEPHI EMANUELIS MINIANÆ ,

auxilia mitti . Qui, cognito fuorum diſcrimine , om nes qui per ætatem arma capere poffent, ex ea Pro vinciæ parte in Cathaloniam vergente , ad loca San matchæo vicina convenire edicit armatos , quibus Joſephum Nicolaum Valentinum , qui aliquot ſti pendia fecerat, præfecit. Cæterum illa hominum multitudo , quòd æquè hoſtis metu , atque commea tûs penuria laborabat, nec militiæ patiens , nec ju ſtis armis inſtructa , duci parere haud obfcurè de trectabat. Quæ omnia , quanquam ad contumeliam potiùs , ac certam cladem accipiendam , quàm ad ferendam obſeſlis opem , tendere videbantur , tamen ea erat hominum amentia , ut Regiorum agmen fa me ferroque clauſum teneri , perſuaſum haberent eorumque metu liberam Provinciam evulgarent . Sed brevi falfò id nunciari compertum eſt. Nam , cum equitum globus , longiùs provectus, Salzadellam > tenue oppidulum , fame compulſus intraret , inque yafa mellis inciderent rimabundi agreſtes illi , quibus etiam Provincialis equitatus conſtabat , repentè pau ci equites Regii eos in inſidias temere illatos , inva dunt , nonnullos trucidant , capiunt alios , reliqui præcipiti fuga domum reverſi , rem malè geſtam nunciant, quo nuncio omnium animi turbantur, ac penè deficiunt, qui paulò ante hoſtis vires tanto perè elevabant. Nicolaus autem perterritam mul titudinem , nec abfque metu ipſe , in locis tutiſli mis tenebat , & longè ab hoftium caſtris diffitis, ne fi propiùs accedere conaretur , à Ruſticis defertus , majorem contumeliam acciperet. Moſcofus autem cum animadvertiſſet obſidionem neceſſariò in lon gum produci , quòd mænibus demoliendis nulla fup peterent tormenta , cuniculis ad murum actis , irru . ptionem parabat.

Quod

cum

minùs ex ſententia

eveniret , imbribus pertinaciffimis in fingula diei tempora totam circum regionem implentibus , tæ . dio