Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/40

Haec pagina emendata est

Pujadeſius ad Auſtriacas partes deflexerat) & denique Joannes Milanus Aragonius, Ærarii Regii Scriba, unà cum aliis, in Caſtellam abierunt ad Regem. Et quoniam privatorum hominum aliquis numerus tum ex nobilitate, tum ex plebe, vel ſponte, vel exilio ejecti, Urbe deceſſerant, ſuis locis eorum nomina quantùm diligentia comperiemus, memoriæ mandare curabimus.

10. Poſt hæc autem in Regis fidos, Galloſque, qui negotiandi cauſa, vel ſervitia exercendi, Urbem incolebant, ſævitum eſt: direptis namque bonis, in vincula conjiciebantur: perque Provinciæ regiones, Archiduci ſubjectas, id negotii demandatum eſt hominibus ex populi fece. Eruebantur ex omnibus latibulis, quos ad mortem vulgus magnis clamoribus depoſcebat; tamen contumeliis oppleti, ægrè ſervati ſunt, navigioque demum impoſiti, in Cathaloniam ſunt deportati.

11. Per eos ipfos dies, Bafetus, ut famæ inſerviret, quæ in novis cœptis validiſſima eſt, exiguum quod apud Civam erat præſidium, invadere, amolirique parabat. Eſt igitur oppidulum Civa XV. paſſuum millia ab Urbe Caſtellam verſùs diſſitum, ubi C. à Rege præmiſſi Equites Prætoriani, Antonio à Valle duce, excubabant. In hos autem omnem belli molem convertendam ratus ad XIV. millia Ruſticorum ex proximis agris, artificumque Urbanorum, ſclopis, gæſis , falcibus, ac bipennibus armatorum præſtò habuiſſe dicitur. Equitatus verò ex transfugis Cathalanis, quos ſupra docuimus, conſtabat, & paucis Prætorianis ex Proregis ſtipatoribus, qui in Urbe intercepti Archiduci militare fuerant coacti. His adjecit aliquos ſibi propinquos, & amicorum nonnullos DC. vix omnes numero. Amplum fanè Exercitum, ſed hebetem, infirmumque, agri magis, & ſedentariæ diſciplinæ, quàm belli cultorem