Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/37

Haec pagina emendata est
15
De Bello Rustico Valentino, Lib. I.

moſam, non recipientibus oppidanis intra tecta, ſub dio noctem imbribus fœdam egere, ac tertia die ad Aragoniæ fines pervenerunt.

7. Sub hæc certatim ex diverſis locis legati oppidorum Valentiam confluentes, Archiducis imperio ſe ſubmittentium mandata exponebant, multa in eorum commoda petentes, ridicula ſanè, atque importuna. Saguntini autem, cum mirifica ſemper fuiſſent in Regem fide, imparati, atque inermes, intercepto eorum equitatu in ſuburbio Divi Vincentii, quo die Valentia capta fuit; peditatu Morellam, duce Petro Joanne Cantero, ſtrenuo juvene, præſidii cauſa miſſo, ac mạnibus vetuſtate pluribus in locis prolapſis; denique à Bonifacio Manriquezio de Lara, Legionis Præfecto, qui paucis comitantibus, in Caſtellam, à Rege accitus, ſe recipiebat, admoniti ſuis rebus conſulere, nec ex eo Regis offenſionem fubituros, tandem litteras à Baſeto minacibus verbis ſcriptas cum accepiſſent, communem fortunam ſubire coacti ſunt. Fecere & aliquot oppida, quorum in colæ optima erant in Regem voluntate, quòd vires ad reſiſtendum non ſuppetebant. Quorum nomina ſuis locis memorabimus, ne oblitterata eorum memoria, nihil ſe egregia fide promeruiſſe ærumnarum, querantur. Segorbienſes verò, quanquam animis á Rege longè erant alieni, ac Baſeto ſe dedere vehementer cupiebant, tamen quia urbi ſatis amplæ indecorum eſſe videbatur, nondum viſis hoſtium ſignis in deditionem venire, vel ut in vulgus efferebatur, quòd Regiæ ditioni ſubjici, quàm privati Principis malebant, neutrarumque partium, liberæ in modum civitatis, imperio parebant. Sætabim, urbem trans Sucronem, civium frequentia, & amenitate regionis, antiquitateque nobilem, unà cum arce munitiſſima, Nepos cum equitum globo à Baſeto miſſus, civibus ſe ultrò dedentibus, occupavit.

8. Per