Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/35

Haec pagina emendata est
13
De Bello Rustico Valentino, Lib. I.

Baſetus reciperetur pollicendo. Verebantur enim ne illud etiam ad ipſos recideret, quod in populari flamma evenire ſolet, quæ non ita facilè conquieſcit absque Nobilium ſtrage, vel bonorum jactura. Diſcurrebant item legationes à Seviris, & Senatu ad Proregem, orantibus, ut Rempublicam ſuſciperet, ac pro ejus dignitate negotium tractaret. Ille verò, qui ſua cunctatione, & ſenili ceſſatione in eum ſtatum rem deduxerat, ſibi cavens, ab his turbis ſe ſubduxit, inque Seviros, Decurionesque, rem integram pro ſuo arbitrio tranſigendam rejecit. Itaque eodem quo obſideri Urbs cœpta eſt die, rebus cum Baſeto compoſitis, datis, acceptisque conditionibus, deditionem fecere ſatis tempori Seviri, Decurionesque, tum ob alia, tum etiam, ne, ſi imminentis noctis tenebris opprimerentur, portas agreſtes homines disjicerent, vel clauſtra introrſus à ſeditioſis, moræ impatientibus, perfracta, inconditum illud agmen, ac prædæ avidum, intra mœnia admitterent, atque ita ab omnibus ſimul patria funeſtaretur. Tanta vis morbi, atque uti tabes, perditorum hominum animos pervaſerat, ut cum ſe priùs, remque ſuam flagitioſiſſimè vivendo perdidiſſent, publicam quoque perditum ire toto niſu conarentur. Poſtremò urbs opulentiſſima, juxtaque nobiliſſima, ruſticorum, egentiumque hominum turba penè inermi, ob ſubleſtam in Regem populi fidem, breviter expugnata, obſcuriſſimi civis, eorum ductoris, perfidis equitibus Cathalanis ſtipati, fato potiùs ſuo miſero funeſtoque impellente, in deditionem venit. Baſetus autem cum ſuis commilitonibus urbem ingreſſus, ingenti populi plauſu exceptus eſt (uti diutiùs expectatus adaveniebat) tanquam numen aliquod præſentiſſimum, patriam bonis omnibus cumulaturum, qui ex ea, Judicia metuens, aliquot ante annos profugerat. Ple-

be-