Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/33

Haec pagina emendata est
II
De Bello Rustico Valentino, Lib. I.

tas excurrens, rebelles intra mœnia clauſos tenebat.

5. Baſetus autem ad eum quem diximus modum, obſidione ſolutus, eademque opera ad equitatum mediocriter paratus, nutantem jamdiu in Regem hominum fidem, Dianio egreſſus, cœpit demoliri. Nec Corvini pedites, quòd impares erant reſiſtendo, eum remorati ſunt; imò uri ab omnibus deſerti, captoque eorum ductore, ad ſuos quisque lares ſe receperunt. Igitur patebant urbium, & oppidorum portæ illi adventanti: jungebanturque agreſtes armati: quibus copiis, ac Joanne Tarrega, qui Sætabitanum, quem ducebat equitatum, mutata fide, illi agmini adjungeret, Algeciram, quam Sætabiculam veteres dixerunt, pervenit, cppidum natura loci e gregiè munitum, quod in Sucronis inſula poſitum, utrinque flumine ſatis alto defenditur, ponteque ſublato, nulla fit reliqua irrumpendi facultas. Quæ omnia fruſtra eſt hoſti objicere, expugnata oppidanorum fide. Mox Algecira potitus, accurantibus Franciſco, & Ludovico Garcia fratribus, Valentiam, haud perinde ſua ſponte, quòd viribus diffideret ſuis, quàm & litteris multorum, & nuntiis patriæ, & fidei proditorum adſcitus: æſtu præcipuè, ac diligentia Emanuelis Mercaderii, Octoviri litibus judicandis, qui arcanis Proregis conſiliis cum intereſſet, de arceſſendis maturè auxiliis, quibus rebellium pertinacia frangeretur, audierat, quod ne fieri poſſet, uti gnarus omnium quæ deſtinabantur, filium miſít, (qui pernici admodùm uſus equo, ſtudio maturandi naturam penè vicerat) ut Baſeto Algecira cunctanti, properato opus eſſe nuntiaret, jamque omnia eſſe parata, & magnam eſſe omnium expectationem, ac dies prolatando opportunitatem corrumpi. Quod ideo factum, quòd verebantur, minùs ſe aſſequi poſſe, quæ iniquis animis conceperant, ſi redilata, Pozoblancus cum equitatu propiùs accede-

ret,