Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/32

Haec pagina emendata est
10
Josephi Emanuelis Minianæ,

detrudi. Gandiæ verò Princeps id cum præſenſiſſet, nec illis opem afferre poſſet, Valentiam inde cum ſociis, & mox in Regiam citius, quam paulò ante venerat, ſeſe contulit: quem conſecutus fuit Joſephus Cernecius, Parſentii Comes, populi turbis in fide nutantis ſe ſubducere maturans.

4. Per eos dies dum nobiliores arces præſidiis lectis ex Provincialibus militiis, & militari inſtrumento firmantur, earumque cuſtodiæ Equeſtris ordinis non nulli, & militum ductores aliquot, qui in urbe fortè verſabantur, ſatis tempori, præſiciuntur, Binaroſium, oppidum maritimum, haud procul Cathaloniæ finibus, adventu Joſephi Nepotis cum paucis latronibus, fidem mutat, nihil contra facientibus turmis equitum à Caſtulone, eadem inſania laborantibus, quæ ad oppidum in officio retinendum fuerant introductæ. Quod malum ne latiùs ſerpens, reliquos ejus tractûs populos contagione ſua corrumperet, egerant Nobiles Valentini, & Magiſtratus cum Prorege, qui tunc erat Antonius Mendoza, Villagarcia Marchio, ut ſubſiſterent paulisper copiæ, quæ ex Bætica ad Aragoniam proficiſcebantur, dum Binaroſium expugnatur: in quam expeditionem tormenta Peninſulani eduxerant, & inſtrumenta ad id neceſſaria paraverant. Mittitur Regiam conſultum, dum lento gradu per Provinciam miles iter faciebat. Sed reverſis mox nuntiis parum ſecundis, caſtigatisque Præfectis per litteras, quòd neglectis imperiis ad Aragoniam minùs feſtinaſſent, oppidi celeriter recuperandi amittitur occaſio, & hominum inſaniam coërcendi. Itaque Franciſcus Velaſco Pozoblanci Marchio, cum ſua veteranorum ala, & non multis Nobilibus ex diverſis locis, qui volentes ſe illi adjunxerant, reliquis copiis ad Aragoniam properantibus, in illis partibus relictus, Benicarlonum occupat, indeque ad Vinaroſii por-

tas