Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/30

Haec pagina emendata est

Erant hujusmodi hominum inſaniæ præſentiſſima re: media adhibenda. Sed dum mitiùs agitur, quàm res poſtulabat, nihil aliud importuna dementia quæſitum eſt, quam Regiam auctoritatem minui, & improbis hominibus metum adimi. Quapropter qui omnem illam oram ruſtici homines ad Dianium incolebant, falſa illa ſpe pleni, uti in ore erat omnibus, fore ut vectigalibus, quibus magnopere premebantur, brevi relevarentur; imò in præmium facinoris eorum immunitate donarentur, juratam Regi fidem imprudenter negligentes, ad arma conſternati, rebellare cœperunt. Cui malo occurrit primus Joannes Caſtelvinius, Cerveglonii Comes, ac Prætor Urbanus, pro munere Tribuni Militum, quod etiam in Provincia ſuſtinebat, paucis ſtipatus militibus, raptim collectis, expectans anxiè à Rege propèdiem mitti auxilia Legionariorum, quibus & tumultuantes ruſticos acriùs compeſceret, atque Dianium obſideret. Interim tamen illius regionis homines, & armis, & conſilio ſanè prudenti, ab incœpto deterruit, & in officio continuit, uſque ad Ludovici Zugnigæ adventum à Rege præmiſſi, cui traditis copiolis, domum revertitur aliis curis diſtinendus. Zugniga verò Franciſci Faxardi Villadariæ Marchionis, qui in Bætica tunc temporis Exercitum tenebat, Legatus, ubi eò venit, nihil cunctatus, cum illis copiolis, & ala equitum Raphaëlis Nepotis, Cathalani, qui dudùm ex obſidione Heracleæ in Bætica venerat, & ad Provinciæ cuſtodiam fuerat relictus, montium anguſtias ſuperavit: Molendillum, opportunum locum ſeditioſis, haud procul Dianium dejectis munitionibus, decuſſoque ruſticorum præſidio, cepit: direptisque aliquot pagis, quòd fidem mutaverant, ad Dianii ſuburbia pervenit, cujus incolis Equites ingentem timorem incuſſerunt ædificiorum incendio, muro, portisque conjunctorum. Nec absque metu