Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/29

Haec pagina emendata est

ceſſentibus, ineunte ſextili, anno à partu Virginis MDCCV. occupavit, ac diligentiùs munivit. Quo facto, omnium ordinum homines corruptiſſimi, &, quam habuit tota Provincia ſordium colluvies, ex egenis, & inopia flagrantibus, ſine lare, ſine tecto, ſine ſede vagi, vel pravitate, vel deſperatione rerum omnium, ad tumultus, & flagitia paratiſſimi: quorum plerique capitalia auſi, unde illis maxima peccandi neceſſitudo, eò convenientes, Baſeto ſeſe conjungere. Alii, quibus vel levitate ingeniorum, vel ob ſpem hilarioris fortunæ, magis placebant turbæ, & ſeditiones, quàm tuta quies, & otium, per litteras in ejus ſe amicitiam inſinuare, ſperantes ex eo maxima vitæ ſubſidia ſibi proventura. Interim claſſes in altum provectæ, Barcinonem, totius ſuſcepti laboris ſcopum, tendebant, cum apud Valentinos ſerpere in dies malum, graſſarique cœpit. Quippe Baſetus per nonnullos homines ex agro Valentino, ſibi propinquos, mox per alios dignitate conſpicuos, conſilii quoque participes, quos præter avaritiam, cui nihil unquam fuit nefas, tam dominationis ſpes, ſemper præceps, quàm aliæ neceſſitudines, hortabantur, litteras, Maria, Montesque pollicentes crebrò mittebat popularibus, ut deficientes à Regis fide, (quem Andegavenſem Principem appellabat) Caroli III. (ita Archiducem nominabant) partes fovendas ſuſciperent. Nec periculi quicquam eſſe in eo facinore patrando, cum ipſe quàm plures haberet Principes in ipſa Regia non fui modò conſilii conſcios, ſed etiam auctores, uti certis litteris apud ſe teſtatum reliquerant. Quod fanè commentum non planè hautum ex vano fuiſſe, Principum aliquorum poſtea docuit eventus. His, aliisque technis circumventi populi, cæperunt acriùs imperium detrectare, unde tanta malorum Ilias ſubſecuta eſt, abnuentibus quibus peritia, & verum ingenium erat, plerisque omnibus.