Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/27

Haec pagina emendata est

pugnatis, captisque urbibus, ad interiora Luſitaniæ penetraſſent; mortuo demùm Navarcho, cujus pollicitationibus, ut bellum in illis partibus gereretur, non nihil ponderis acceſſerat, optimum factu viſum eſt, relicta Luſitania, in qua nihil cœptis, duobus ſuperioribus annis, arriſerat fortuna, aliò belli molem transferre. Itaque impoſito navibus milite, omnique bellico inſtrumento, Cathaloniam adnavigare decernunt, hortante Georgio, Haſſiæ Principe, qui cum Caroli II. ævo, in ea Provincia Proregis munus ampliſſimum adminiſtraſſet, plerosque omnes Cathalanos fore ſibi præſtò, obſequiumque præſtituros, pro explorato habebat. Siquidem ſuper hac re à multis propenſiſſimo ſtudio litteræ ferebantur ſcriptæ, eum rurſus, melioribusque auſpiciis, quàm ſuperiore anno, ad eam Provinciam occupandam invitantibus, atque in hanc cauſam ſuam operam non inſtrenuam pollicentibus. Fœderati igitur hac ſpe adduci videbantur in eam ſententiam, quòd videbant, minori bellum commeatu, atque emolumento iri adminiſtratum, ſi aliquam Hiſpaniæ maritimam Provinciam ſibi adjungerent, cujus opibus, nervisque adjuvarentur: ac prætereà prævidebant, quò Philippo rem facerent populorum ſeditionibus impeditiorem, eò plus momenti ſuis rationibus acceſſurum. Et quidem nullam huic conſilio meliorem dari tempeſtivitatem, quàm initia Principatûs, novis ſemper rebus attentandis obnoxia. Nec id magni moliminis eſſe negotium exiſtimabant in dies labefactare. Tum etiam, Luſitanis in altera Hiſpaniæ parte, Caſtellæ fines invadentibus, Hiſpaniæ vires plures in partes deſtinandas, proindeque haud quaquam ſuffecturas, ut, quam agitabant animo expeditionem, morarentur. Ac demum ut eorum hominum animos Auſtriaci nominis ſtudio & amore flagrantes, ad ſe vehementiùs pellicerent,