Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/26

Haec pagina emendata est

viam itum, absdubio (ut poſtea ſponte fua fecerunt) fidem properè omnes mutaſſent. Itaque Valentini populari acti petulantia, quæ ſæpe numero turbare ſolet, ac miſcere omnia in Republica, hujusmodi exemplum tam fœdum incœptu, quàm fœdum exitu, imitati ſunt. Et quidem principio incœptum ubique locorum, inter homines è plebe, aſſentantibus Cucullatis, ex certis præcipuè Ordinibus, & nonnullis Vicorum Curionibus, de Archiducis Auſtriæ jure clanculùm diſceptari, eique penè citra controverſiam, in eorum turbellis, & conventiculis, in quibus ejusmodi ſtudia colebantur, Hiſpaniarum imperium adjudicari. Atque adeò in dies hæc peſtis graſſata eſt, ut vel honeſtiſſimi ordinis nonnullos afflaverit. Et creſcente paulatim hominum petulantia, Baſeti aſtu, & Raphaëlis Nepotis perfidia, nulla ſacramenti, & fidei habita ratione, inconſcii planè, quantùm ſceleris hoc facto ſuſciperent, in apertam rebellionem, malo gentis fato, protuperunt. Cujus ego temeritatis mala, calamitatesque, & bellum inde exortum ſcripturus, nullius auribus quicquam me velle dare profiteor; ſed juxta rerum ordinem, ac temporum, procul ab odio, & gratia, quid apud Valentinos ab ipſo tumultûs exordio viderim, vel à viris proſpectæ fidei acceperim, quod operæ pretium eſſe putaverim, qua potero brevitate enarrare aggrediar.

2. Poſtquam apud Viennam Auſtriæ Archidux Carolus Leopoldi Cæſaris filius, celebri pompa Hiſpaniarum Rex fuit ſalutatus, jure ſanguinis hoc imperium ad ſe pertinere credens, in ejus ſpem potiundi, ad Luſitaniæ littora, Britannorum, ac Batavorum navibus vectus, auxiliisque ſtipatus, appulit, Caſtellæ Regna armis invaſurus. Sed cum id minùs ex fœderatorum ſententia caderet, quorum cauſa in hoc bello præcipuè agebatur, imò contraverſum, victricia Catholici Regis ſigna, nonnullis arcibus ex-