Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/25

Haec pagina emendata est

te illa geſſerint, ægrè perquàm ferebant ex infeniſſima illa Natione Principem ſibi imperari, quòd ſubigi quodammodo potiùs id eſſe, quàm ſubjici videretur. Augebant invidiam negotiatores, & innumera alia Gallorum multitudo, quæ abjectiſſimum quemque, ac ſordidum planè quæſtum, in nonnullis Hiſpaniæ provinciis, exercebat: quorum omnium unum erat conſilium (ſic plerisque omnibus perſuaſum) aurum ſcilicet, atque argentum corradere, atque in Galliam tranſportare. Quæ ubi in majus rerum imperiti homines verbis malignis extollunt, peſtifera veluti quadam contagione vulgi animos inficiunt atque in partium ſtudia ſatis proclinatos graviùs impellunt. Prætereà autem cum Thomas Henriquezius, dignitate Caſtellæ Navarchus, ſeditionís caput, vel factorum conſcientia actus, vel quadam animi levitate, quod ad liquidum perduci non potuit, in Luſitaniam unà cum Bidaco Hurtado à Mendoza, Corzanæ Comite, aliisque ſuæ factionis hominibus profugiſſet, ibique Archiducis partes apertiùs fovendas ſuſcepiſſet, multorum animos eo facto vel deflexit, vel à Rege penitùs avertit. Fuit inter hæc, ut Nobilis quidam è cuſtodia, in quam fuerat traditus, ob intempeſtivam oris licentiam, qua averſum à Rege animum gerere ſignificabat, feliciter ſe ſubduceret: qui varias Hiſpaniæ regiones, mutata ſubinde perſona, peragrando, multorum animos, ac vulgi maximè, cui Borbonicum nomen haud erat gratum, ſollicitavit, magnificisque pollicitationibus ad detrectandum imperium extulit. His acceſſit Gotholanniæ, ſive Cathaloniæ motus, quorum ingenium hominum ſeditiofum eſt, ac belli avidum, proindeque quieti, & otio adverſum. Horum perſuaſionibus bona item Aragoniæ pars, vel leviter impulſa à Rege defecerat; ita ut ni quàm maturrimè populorum ſeditionibus à Regio fuiſſet equite ob-