Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/24

Haec pagina emendata est

liæ jura vi, & armis perſecuturus. Exarſerat jam bellum locis disjunctiſſimis, maximèque diverſis, magnis animis, opibusque fœderatorum: quod ſanè gerebant haud perinde ut Auſtriacæ dignitati, & commodo inſervirent, quàm ut vix tolerandam Galliarum Regis potentiam, & acceſſione Hiſpaniarum virium multò formidabilem deprimerent. Non enim parùm eos commovebat, perpetua rerum humanarum rotatione fieri poſſe, ut Galliarum, Hiſpaniarumque Regna in unius omninò Principis imperium concederent. Quo certè ſuis rationibus cadere poterat magis adverfum nihil, cum in prohibenda ejusmodi Regnorum coitione ſalutem ſuam poſitam pro comperto haberent. Et quaſi ad commune excidium majori eſſet opus belli face, ſic maligno quodam exorto ſidere, par diræ concertationis inſania in diverſis provinciis mortalium pervaſit animos, alentibus ſeditionum flammas partium facultatibus, ut excuſſo legitimi dominatûs jugo, ad arma ruentes, in ſuos Principes ea nefariè converterent. Quod facinus adeò indignum etiam Hiſpani homines, quibus nihil erat fide præclarius, obliti in Principem clementiſſimum pietatis officium, admitti veriti non funt, vanis quibusdam opinionibus decepti: cum illud ſemper fuerit ingenium vulgi, ut eò magis rerum excutere rationes, ac ſuæ ſubjicere cenſuræ inſolenter, ac protervè ſoleat, quò minus tenet earum ſummam. Erat primum in cauſa, quæ apud Hiſpanos, plurimùm vigebat, Auſtriacæ domûs memoria, cujus fuerant imperium à multis annis placidum, ac benignum experti. Tum in Principes illos propenſiſſimis animis ferebantur, ob inſignem eorum pietatem, in Catholicæ Religionis dignitate tuenda contantiſſimè, ac propugnanda. Contra verò, cum Gallorum Nationem odio haberent, propter veteres ſimultates, æmulationemque virtutis, uti qui tot bella cum gen