Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/19

Haec pagina emendata est

GREGORIUS MAJANSIUS,

GENEROSUS VALENTINUS,

JOSEPHI EMANUELIS MINIANÆ

STUDIOSIS LECTORIBUS.

1. Joſephus Emanuel Miniana natus fuit Valentie Edetanorum, Idibus Octobris, Anni MDCLXXI. Parentes habuit Joannem Minianam, & Spem Stelam. Pubertatem egreſſus, nomen apud Sanctiſſimæ Trinitatis Sodalitium profeſſus eſt XIX. Cal. Septembr. Anni MDCLXXXVI. &, poft conſuetum tirocinium, ad perpetuam profeſionem admiſſus eſt IV. Cal. Novembr. Anni MDCLXXXVII. Cum eſſet tirunculus, Libros Sacros ferè omnes memoriæ mandavit, maximè Hiſtoricos. Hinc, anno MDCCXXVI. cum diſcipulus, idemque amicus ejus, in Praepoſituræ Valentinæ competitione, Sacrum Textum enarraturus eſſet, unus Miniana facilè potuit prælectionem omnem ſcribere, nullis libris conſultis, eruditiſſimis viris, in ſcholaſtico pulvere verſatiſſimis, id multum demirantibus.

2. Adoleſcentulus Neapolim, Superiorum permiſſit, profectus eſt, ubi ſeptennium vixit. Ibi linguam Latinam diligentius didicit: pingendi etiam artem edoctus fuit: atque ſuæ dexteritatis præclara poſteà monumenta reliquit Sagunti, ubi apud Cænobium Trinitariorum, in Altari maximo duæ conſpiciuntur Tabulæ, quas ille depinxit.

3. Neapoli in Hiſpaniam reverſus, Latinam Linguam quadriennium docuit Liriæ; quadriennium alterum Sagunti: deinde Rhetoricam aliquot annos in Academia Valentina, ab anno ſcilicet MDCCIV. quo Rhetoricæ Cathedram obtinuit: in cujus anni litterarii initio, Orationem habuit de Revocanda Eloquentia, quam penes me habeo. Atque hæc eft Oratio illa, caſta, & verecunda, quam, ut plerumque ſolent amici res amicorum, laudibus extulit immodicis Emanuel Martinus, Epiſtola XLI. Libri II. Quod à viro prudentiſſimo factum puto, ut eum ad majora excitaret. Et certè cum Miniana cogitaret altiora, à Rheto