Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/8

Haec pagina emendata et bis lecta est

cus sic disputat : « Ubi virtus, si nihil situm est in ipsis nobis ? Maxime autem absurdum est vitia in ipsorum esse potestate, neque peccare quemquam nisi assensione ; hoc idem in virtute non esse ; cujus omnis constantia et firmitas ex iis rebus constat quibus assensa est, et quas approbavit[1]. »

Primo tamen horum argumentorum Stoici videntur usi esse, ut Academicorum objecta refellerent, non ut propriam doctrinam suam comprobarent. — Porro, assensionem naturæ impulsu fieri asseverabant demonstrabantque ; quum autem aliqui id negarent, vel, ut stoice loquamur, naturæ reluctarentur, eos monebant jam, si sibi constarent, nullam actionem fore. — Quonam autem pacto non sine assensione actionem in vita fieri posse dicerent, mox uberius explanabitur[2]. — Ad actionem igitur usumque vitæ confugiebant, non ut fieri assonsionem demonstrarent, sed ne, quominus fieret, impediretur : doctrinæque hoc est adminiculum, non fundamentum.

Alterum quoque argumentum nullius momenti ad id de quo agitur, patebit esse, si animadvertas disputanti hoc jam esse concessum voluntariam esse assensionem, si quis vitiose agit, peccatumque in nostra potestate esse. — Porro, ratio qua voluntariam esse peccantis assensionem demonstratur, ad demonstrandum voluntariam esse virtutis assensionem valet ; argumentumque ad nihil aliud pertinet nisi ut alterum horum propositorum non verum esse posse, quin alterum sit etiam, constituatur. Valet ergo ad confutandos quosdam non sibi ipsis concinentes : quæstionem de qua hic agitur, ne attingit quidem.

Ceterum, non est infitiandum doctrinam de assensione, ut postea videbimus, in morali philosophiæ parte præcipuum locum obtinere ; eaque eversa, funditus everti disciplinam. Con -

  1. Ac., II, 12, 89.
  2. Cap. IV.