Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/6

Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT II.
De voluntaria assensione.

I. — In hoc omnes Stoici constanter perstiterunt, ut voluntariam esse assensionem, a nobis pendere, in nostra potestate sitam esse asseverarent. « Zeno, ait Cicero, ad hæc quæ visa sunt et quasi accepta sensibus, assensionem adjungit animorum ; quam esse vult in nobis positam et voluntariam[1]. »

Sic etiam Chrysippi sententiam referens : « Visum objectum, inquit Cicero, imprimet illud quidem, et quasi signabit in animo suam speciem ; sed assensio nostra erit in potestate[2] ».

Sextus Empiricus quid in assensione a nobis pendeat, quid non lucide distinguit : « Συγκαταθέσις διπλοῦν ἔοικεν εἶναι πρᾶγμα, καὶ τὸ μέν τι ἔχειν ἀκούσιον, τὸ δὲ ἐκοὺσιον καὶ ἐπὶ τῇ ἡμετέρᾳ κρίσει κείμενον. Τὸ μὲν γὰρ φαντασιωθῆναι ἀβούλητον ἦν, καὶ οὐκ ἐπὶ τῷ πάσχοντι ἔκειτο, ἀλλ’ ἐπὶ τῷ φαντασιοῦντι τὸ οὑτωσὶ διατεθῆναι.... τὸ δὲ συγκατάθεσθαι τούτῳ τῷ κινήματι ἔκειτο ἐπὶ τῷ παραδεχομένῳ τὴν φαντασίαν[3]. »

Epictetus denique apud A. Gellium : « Visa animi, quas φαντασίας philosophi appellant,... non voluntatis sunt, neque arbitria, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda ; probationes autem, quas συγκαταθέσεις vocant, quibus eadem visa noscuntur ac dijudicantur, voluntariæ sunt, fiuntque hominum arbitratu. Propterea quum sonus aliquis formidabilis aut cœlo, aut ex ruina, aut repentinus nescio cujus periculi nuntius, vel quid aliud est ejusmodi factum, sapientis quoque

  1. Ac., I, 11, 40.
  2. De Fato, XIX, 43. — Cf. Ac., II, 12, 37.
  3. Adv. math., VIII, 397.