Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/52

Haec pagina emendata et bis lecta est

suscipere posset, nos increparet, rogaretque, ut solebat[1], quid, si Fati vinculum rumpatur, de hoc celeberrimo principio : « Omne enuntiatum aut verum aut falsum est », sentiamus.

Atqui, duriusculum fortasse videretur (etsi satis fert animus)[2] si nos, pro auctoritate nostra, abjiciendum negligendumque esse diceremus. — Tutius certo est ad auctoritatem quorumdam confugere. — Divini autem vir ingenii Plato, quum adversus Parmenidem, Chrysippo sane haud imparem, medium aliquid inter esse et non esse, quædamque ita non esse ut tamen nihil non sint, defenderet, non fortasse recusaret dicere esse etiam inter verum falsumque medium aliquid, ita ut quædam enuntiata nec vera, nec tamen continuo falsa esse possint. — Quod quidem ad futura pertinet, non nimis arroganter facere videtur si quis, quamdiu non facta sunt, contingere posse, ut vel eveniant, vel non eveniant, asseverat.

Quod si urgeremur a valentissimo Dialectico, et ex hoc præcipiti loco decedere cogeremur, Ciceronem adscisceremus, cumque eo, haud sane aspernando patrono, ad Epicureos nos verteremus, clinamen commentos, potius quam omnia fato fieri concederent : « Mihi libeat assentiri Epicuro, et negare omnem enuntiationem aut veram esse, aut falsam ! eam plagam (Epicureorum) potius accipiam quam fato omnia fieri comprobem[3]. »

  1. Cic., De Fato, X, 21.
  2. Brochard, De l’Erreur. Paris, G. Baillière, 1879.
  3. De Fato, X, 21.



Vidi ac perlegi,
Lutetiæ Paris. in Sorbona, non. decembr. an. MDCCCLXXVIII,
Facultatis litterarum in Academia Parisiensi decanus,
H. Wallon.
  Typis mandetur.
Academiæ Parisiensis rector,
A. Mourier.