Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/51

Haec pagina emendata est

animis summa cura mederetur, beneque agendi artes exquireret. — Verumenim distorta depravataque ratione, quid his monitionibus movere aut convellere possunt ? Si nulla est voluntas quæ absque ratione aliquid efficere possit, et, obsoleta illa, supersit, nulla fiet emendatio. — Aut desperandum de omni vitioso est ; aut esse aliquam absque ratione voluntatem, concedendum.

Denique inter audacissima Stoicorum paradoxa annumerandum videtur quod de perturbationibus dicunt. — Nullam aliam partem atque rationalem in animo esse, nec quisquam, si rem attente perspexerit, contendet ; nec plerique philosophorum concedunt ; nec ipsi, ut vidimus, ad extremum defendere valuerunt.

Restat ut de ea doctrina quæ ad libertatem Fatumque pertinet pauca dicamus : quam jam attigimus[1], nec enodate explanari posse visa est, quin jam qua claudicaret et ubi lateret vitium, indicaretur.

In summa, Stoici, si de moribus disserentes audias, nos ita liberos esse dicunt ut quidquid agimus a nobis pendeat, possimusque vel non agere, vel aliter agere, vel corrigere quod perperam est. — Rursus, si de dialectica aut naturali philosophia agatur, nos quidem liberos esse, sed ita ut quod vel in agendo, vel in assentiendo, sponte nostra efficimus, non aliter fieri possit, et Fati ineluctabili necessitate vetemur, vel probi, si vitiosi sumus, vel vitiosi, si probi, esse. — Non comprobari posse hanc doctrinam jam diximus : nulla potest libertas esse, nulla virtus, nisi fatum, quatenus totam rerum compagem complectitur, tollatur,

At enim, si redivivus suum ipse patrocinium Chrysippus

  1. Vide supra, cap. V.