Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/5

Haec pagina emendata et bis lecta est

gendam spectat, logica scilicet, Stoici magnum in assensione momentum esse putaverunt : etiam in ethica locum obtinet, quandoquidem nullam animi perturbationem sine judicio et assensu existere asseveraverunt : nec fortasse (quod ipsum explanandum videtur) voluntariam esse συγκατάθεσιν mordicus defensitavissent, si ad usum vitæ minus pertineret. — De imbecilla assensione, sive, quod idem valere probabitur, de perturbatione, in tertio hujus operis capite anquirere oportebit.

Verum etiam, quum aliquid in assensione a nobis pendere docerent, iidem illi philosophi omnia fato fieri contendebant. Omnibus innotuit doctrina illa qua omnia in mundo arctissime compacta et coagmentata esse, ita ut nihil non prævisum, nihil non antea decretum certumque accidere possit, defenditur. — Hæc autem duo, συγκατάθεσις et εἱμαρμένη, quum sint capitalia in Stoicorum disciplina, haud facile intelligere est quonam pacto inter se conciliari possint ; et ipse Chrysippus, teste Cicerone[1], circa hanc quæstionem laboravit æstuavitque. — Nostrum erit hunc totius disciplinæ tam intricatum nodum, si licuerit, solvere ; si minus, quo modo Stoici solvere conati sint explicare ; tum dijudicare evicerintne an deerraverint, et ubi, si quod est, tot subtiliter presseque disputatorum argumentorum lateat vitium.

  1. De Fato, ap. Gellium, Noct. Att.,VI, 2.