Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/48

Haec pagina emendata est

falsa pertinet, imbecillamque esse id ipsum arguit quod non ad verum aliquid adjungitur. — Ludunt autem quum hoc utuntur argumento, et hæc verba : firma assensio, dupliciter et ambigue dici perspicuum est.

Altero enim sensu actione ipsa et voluntatis tensione fit firma assensio : intrinsecus nascitur, assensionisque ipse qui assentitur judex est. De assensione qualis est, agitur. — Altero autem firmitas constantiaque assensionis ipsa per se absque assentienti dijudicatur : extrinsecus oritur ita ut ab illo ipso qui assentitur non possit internosci : de assensione qualis esse debeat, agitur : quæ omnia miscent Stoici. — Priori autem sensu falsum esse criterium ostendimus : altero nullum est. Quis enim an firmiter assentiatur scire poterit, si ipse firmitatis judex non est ?

Præterea, ut vis assensionis veri insigne esse possit, oportet eam esse animi humani naturam, ut sponte ad id quod verum est feratur, ab eo quod falsum est abhorreat. Naturam ergo per se optimam et ad optima proclivem esse oportebat Stoicos defendere, et defenderunt. Hoc vero adeo non per se perspicuum est, ut multi, nec fortasse immerito, negent. — At si id demonstrare velint, necesse est ipso criterio veritatis uti quod absque hac demonstratione nullum est : diallelo intricantur. Quam vacillans esset hac in parte Stoicorum disciplina, quamque eam immutari oportuerit, vidimus. In hoc præcipue deerraverunt quod aliud esse id quo aliqua enuntiatio vera est, aliud id quo vera esse ab unoquoque nostrum judicatur, non intellexerunt.

In hac etiam parte quæ de imbecilla assensione sive de errore et perturbatione est, admodum claudicare Stoicorum placita videntur.

Ut enim quum natura per se optima sit, tum appetitus na -