Frustra Chrysippus id quod certum (vel fatale) est ab hoc quod necessarium est distinxit. Necessitatis illius logicæ, quam vult amoliri, in locum succedit alia quædam necessitas : sed non minus necessarium, etsi alio modo, est, quod certe eveniet, quam quod proposito alicui consectarium esse demonstratur : « Si quid ex æternitate verum est, ait Cicero, est id etiam certum ; si certum, etiam necessarium[1] ». — Quid nostra interest, qui agimus, logicene an aliter necessarium sit id quod agimus, si quidem nihil in ordine rerum mutare, nihil novare, nihil per nosmetipsos suscipere et perficere licet ?
Quam in hac re intricatus fuerit Chrysippus, quantumque exsudaverit ex hoc liquet quod ad vaferrimam disserendi subtilitatem et ad jocularia argumenta confugit. Chaldæos scilicet vetat dicere : « Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur », ne quæ futura sunt, eadem necessaria esse videantur ; dicere contra jubet : « Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur[2] ».
Imo, quum admodum ab adversariis premeretur, ideo tantum aliquid nobis fieri posse videri concessit, quod res eas quæ quominus id fieret obstaturæ essent, nesciremus[3]. — Quid est aliud quam fateri esse in re necessariam quamdam et logice connexam rerum seriem, et possibilia quædam videri, non esse ?
Nunc ut ad alteram rationem, quæ de assensione est, veniamus, vere dici posset a nobis pendere συγκατάθεσιν, quoniam ejus natura nostra causa est, si ea diceretur natura quæ uniuscujusque nostrum propria est. Non enim ii qui liberum