Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/40

Haec pagina emendata est

tum quidem, si ipsum per se consideres, immutabile est. Si cur sit quale est, ita ut secus esse non potuisset, cogitando et ratiocinando demonstrare velis, frustra es.

Præterea, non jam summa rerum, quasi unica series uno tenore explicata fingitur. — Rupta est unitas mundi : si minus, e pluribus rerum ordinibus, inter se concinentibus quidem, sed diversis, conflatur. — Etenim ea rerum series qua συγκατάθεσις continetur ab ea serie qua visa imprimuntur, distincta est. — Verumenim libertati multum tribuit si quis non unicam esse rerum essentiam ad quam omnes qualitates adhæreant, sed plures esse ordines, alios ab aliis separatos, bifariamque progressos, profitetur.

His autem expositis, Chrysippum frustra nervos omnes contendisse ut libertatem vindicaret, fatendum est : et si placita ejus penitus excusseris, amoveri quidem paulisper, non depelli necessitatem apparebit, libertatemque, quamvis amicissime adscitam, in limine stare, non ingredi.

 

Etenim, quod ad primam illam de possibilibus rationem attinet, vere quidem diceretur fieri quædam posse, tametsi in re futura non essent, si iis quamdam vim inesse concederetur qua freta, quasi luctari possent, et sibi viam munire ; denique si quod futurum est, utpote quod rerum concursu conflictuque efficiatur, incertum ambiguumque esset. Nunc vero, quoniam omnis rerum series ita decreta constitutaque est ut nihil, ne minimum quidem (ἐλάχιστον)[1] mutari possit, ea quæ fieri posse dicit Chrysippus fieri non possunt. Cogitari quidem, non fieri possunt : specie, non in re possibilia sunt.

  1. Plut., Stoic. rep., XLVII. — Cf. Alex., De Fato : Μηδὲν ἀναιτίως μήτε εἶναι μήτε γίνεσθαι τῶν ἐν τῷ κόσμῳ, διὰ τὸ μηδὲν εἶναι ἐν αυτῷ ἀπολελυμένον τε καὶ κεχωρισμένον τῶν προγεγονότων ἁπάντων (22, 70, Edit. Orelli, Turici, 1824)