Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/35

Haec pagina emendata est
CAPUT V.
De voluntaria assensione et fato.

Quemadmodum Epicurei ut libertati locum aliquem vindicarent, et aliquid esse quod sapiens ipse per se, absque rerum counexu, perficeret (quo sublato, tollitur omnis moralis philosophia), comprobarent, clinamen illud sæpissime a philosophis explosum commenti erant ; ita Stoicos oportebat, quandoquidem ut ipsi Epicurei omnesque æquales eam philosophiæ partem quæ de moribus est, omnibus aliis anteponerent[1] et summa cura pertractarent, aliquid vel in agendo, vel in cogitando in nostra potestate esse situm demonstrare. — Quibusnam argumentis voluntariam esse συγκατάθεσιν, eamque omnis veritatis virtutisque, tum vitii errorisque principium et fontem esse defenderent, jam exprompsimus.

Verumtamen alia ex parte omnia fato fieri rebantur. — Præterquam quod enim omnes homines unanima consensione Deos esse declarant[2], si quis ornatum mundi, et varietatem pulchritudinemque rerum intueatur, non potest, nisi desipiat, Deos esse negare, eosque summa cura et providentia orbem universum administrare[3]. Quod quum ita sit, nihil in hoc orbe quod non ante provisum decretumque sit, nihil quod cæteris rebus non cohæreat et connectatur apparere fatendum est. — Quod quidem Fatum (εἱμαρμένη) non superstitiose, sed id quod physice dicitur, causa æterna rerum est[4] ; vel, ut ait Chrysip -

  1. Zeller, op. cit., p. 47.
  2. Cic., Nat. Deor., I, 17, 44.
  3. Cic., Nat. Deor., II, 6, 17.
  4. Cic., Div., I, 55, 125. — Diog, VII, 149.