ὡθούμενον ἐπὶ πλεῖον[1]. » — Non nunquam tamen eam depravationem vel educatione, vel eorum inter quos versamur colloquiis oriri dixere : « Sunt ingeniis nostris semina innata virtutum, quæ si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate, et in summa opinionum perversitate versamur, ut pæne cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Quum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatæ natura cedat[2]. » — Quam inanis et adumbrata tantum sit ista ratio, nemo est qui infitietur : quam magni momenti sit hic locus, per se perspicuum est ; quam hic claudicet Stoicorum disciplina postea ostendemus.
At si quis roget quænam sit, et in quo consistat hæc depravatio, nullam dubitationem habet doctrina Stoicorum. In hoc enim omnes, præter Posidonium[3], consentiunt, ut perturbationes a judicio et opinione, id est, ab assensione proficisci profiteantur[4].
Chrysippus quidem videtur in hac re paulum a Zenone dissensisse, quum alter perturbationes nihil aliud quam judicia esse diceret[5], alter autem non judicia ipsa sed judiciis supervenientes contractiones et solutiones[6].
- ↑ Galen., De Hipp. et Plat. decr., IV, 2, 338. — De corrigendo hoc loco, vide Zeller, op. cit.
- ↑ Cic., Tusc., III, 1, 2. — Cf. Diog., VII, 89. Διαστρέφεσθαι τὸ λογικὸν ζῷον ποτὲ μὲν διὰ τάς τῶν ἔξωθεν πραγματειῶν πιθανότητας, ποτὲ δὲ διὰ τὴν κατήχησιν τῶν συνόντων.
- ↑ Galen., De Hipp. et Plat. decr., V, p. 405. Mueller.
- ↑ « Omnes perturbationes judicio censent fieri et opinione... opinationem autem volunt esse imbecillam assensionem. » (Cic., Tusc., IV, 7, 14 ; III, 11, 24. — Fin., III, 10, 35.)
- ↑ Δοκεῖ αὐτοῖς τὰ πάθη κρίσεις εἶναι, καθ’ἅ φησι Χρύσιππος ἐν τῷ περὶ παθῶν. (Diog., VII, III. — Stob., Ecl., II, 108.)
- ↑ Καὶ γὰρ Ζήνωνι κατά γε τοῦτο, καὶ ἑαυτῷ, καὶ πολλοῖς ἄλλοις μάχεται τῶν Στωϊκῶν, οἳ οὐ τὰς κρίσεις αὐτὰς τῆς ψυχῆς, ἀλλὰ καὶ τὰς ἐπὶ ταύταις ἀλόγους συστολὰς, καὶ ταπεινώσεις, καὶ δείξεις, ἐπάρσεις τε καὶ διαχύσεις ὐπολαμβάνουσιν εἶναι τὰ τῆς ψυχῆς πάθη. (Galen., De Hipp. et Plat. decr., IV, 348 ; V, 405)