Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/29

Haec pagina emendata est


Quod ut refellerent, esse aliquam in actionibus electionem defendebant Stoici : porro si quis ad balneum ire cupit, non cæco instinctu pulsus, ad montem irruit, in eoque arietat : eligit igitur distinguitque inter oblata visa id quod quærit.

Quumque Sceptici non ideo sensibus fidem abrogari, quod nulla assensio fieret, nec retentione assensus sensum ipsum perverti responderent, Stoicis in promptu erat objicere in hoc ipso jam aliquam assensionem esse : nullo enim modo fieri posse ut perspicuis non cedatur. Ceterum « ipsos sensus assensus esse[1] » tritum erat in eorum doctrina.

Vana igitur dicere et somniari asseverabat Chrysippus[2] eos qui statim animum absque assensione appetere contenderent.

Hoc igitur propositum : « Qui assensionem tollit, is actiones tollit e vita » potius ut doctrinæ consectarium jam ante probatæ, quam principium ejusdem defensitabant ; et, ut ante jam vidimus, reipsa prius fieri in agendo assensionem observabant, quam fieri oportere demonstrarent.

 

II. — Perturbatio (πάθος) est aversa a ratione contra naturam animi commotio, vel brevius perturbatio est appetitus vehementior[3].

Quomodo appetitus, qui per se rationi est consentaneus, ab ea possit averti, non satis liquet. Sæpissime Stoici hoc ita fieri dixisse videntur, utpote qui rem aliquam notent, non explicent. Sic Chrysippus : « Τὸ λογικὸν ζῶον ἀκολουθητικὸν φύσει ἐστὶ τῷ λόγῳ, καὶ κατὰ τὸν λόγον ὡς ἄν ἡγεμόνα πρακτικόν· πολλάκις μέντοι καὶ ἂλλως φέρεται ἐπί τινα καὶ ἀπό τινων, ἀπειθῶς τῷ λόγῳ

  1. Cic., Ac., II, 33, 108.
  2. Πλάσματα λέγειν καὶ κενὰς ὑποθέσεις τοὺς ἀξιοῦντας, οἰκείας φαντασίας γενομένης, εὐθὺς ὁρμᾶν μὴ εἴξαντας μηδὲ συγκαταθεμένους. (Plut., Stoic. Rep., XLVII, 12.)
  3. Ἔστιν αὐτὸ τὸ πάθος κατὰ Ζήνωνα ἢ ἄλογος καὶ παρὰ φύσιν ψυχῆς κίνησις ἢ ὁρμὴ πλεονάζουσα. (Diog., VII, 110. — Stob., Ecl., II, 36. — Plut., Virt. mor., 10. — Cic., Tusc., IV, 21 ; IV, 6. — Sen., Ep., 75, 12.)