Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/28

Haec pagina emendata est


Aliis verbis, non ante fiet actio quam assensio viso alicui adjuncta sit : sic nullum appetitum sine judicio et assensione fieri dicunt Stoici : Πάσας τὰς ὁρμὰς συγκαταθέσεις εἶναι[1].

Mens autem ut decipiatur accidit, et quædam naturæ apta esse judicet quæ in re ab ea abhorrent : hinc malum errorque nascuntur. Sic enim appetitus, qui per se ad bonum proclivis est, depravari et perverti potest.

In hoc autem differunt συγκατάθεσις et ὁρμή quod altera ad enuntiatum quoddam (ἀξιώμα) pertinet, in quo tantum veritas vel error inesse possunt[2] ; altera autem, quippe quæ ad agendum spectet, et τὸ κινητικόν[3] complectatur, ad κατηγόρημα[4] tendit, quo verbo aliqua actio significatur.

Hanc vero doctrinam attentissime perpendere et omni dialecticæ apparatu defendere coacti sunt Stoici, quum Sceptici omnino eam negarent. Hi enim quippe qui omnem assensionem tollerent, unamque ἐποχήν commendarent, nullo modo concedere poterant nullam sine assensione actionem fieri posse. Irridebant igitur eos qui, Gorgonem quasi inducentes, assensione sublata, sublaturos se omnem actionem minabantur[5] — Hæc tria, visum, appetitum, assensionem distinguebant : viso autem, quasi pondere in lancem imposito, ita statim moveri principatum dicebant, ut ad id quod naturæ esset accommodatum, ferretur : duobus igitur his tantummodo, viso et appetitu, egere actionem. Exempli gratia, si quid jucundum videtur, nequaquam necessarius est motus opinionis, sed animus sponte ad id intenditur.

  1. Stob., Ecl., II, 160. — Cic., Ac., II, 8, 25.
  2. Diog., VII, 65. — Cic., Tusc., I, 7, 14. — De Fato, X, 20. — Gell., Noct. Att., XVI, 8, 8.
  3. Τὰς πρακτικὰς συγκαταθέσεις καὶ τὸ κινητικὸν περιέχειν. (Stob., Ecl., II, 160.)
  4. Cic., Tusc., IV, 9. — V. Zeller, Op. cit., p. 206.
  5. Plut., Adv. Colot., XXVI.